Rozmiar: 15909 bajtów

CLXV.

1337, December 21. Avignon.

Papst Benedict XII. beauftragt die Bischöfe von Olmütz und Posen und den Dekan zu Bautzen, das Kloster Kamenz gegen die Bedrückungen des Landesherrn Bolko in Schutz zu nehmen.

Benedictus episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus . . Olomucensi et . . Posnaniensi episcopis ac dilecto filio . . decano ecclesie in Budesin Misnensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Militanti ecclesie licet immeriti disponente domino presidentes circa curam ecclesiarum et monasteriorum omnia solertia reddimus indefessa soliciti, ut iuxta debitum pastoralis officii eorum occuramus dispendiis et profectibus divina cooperante clementia salubriter intendamus. Sane dilectorum filiorum . . abbatis et conventus monasterii de Camentz Cister­ciensis ordinis Wratislaviensis diocesis conquestione percepimus, quod licet monasterium persone ac bona abbatis et conventus predictorum deberent plena libertate gaudere, tamen dilectus filius nobilis vir Bolco dux de Munsterberg dicte diocesis, sub cuius dominio temporali ipsum mona­sterium consisteret, ac eorum bona temporalia habere dicuntur, contra libertatem ecclesiasticam ad gravamina monasterii abbatis et conventus predictorum intendens, angarias, exactiones et tallias indebitas ac etiam importabiles eis imponere, illasque quibusdam militibus et aliis feu­dalibus suis exigendas et percipiendas in perpetuum hereditario iure conferre, ac nichilominus exactiones, angarias et tallias similes ab eisdem abbate et conventu ac monasterio, et eorum bonis exigere et recipere nec non familiares, equos et venatores, canes et nonnulla alia animalia sua ad predictum monasterium depascenda et nutrienda ibidem pro ipsius ducis beneplacito eorum­dem abbatis et conventus expensis presumpsit mittere et presumit. Et si forsan ipsi abbas et conventus huiusmodi tallias, exactiones et angarias eidem duci solvere aut familiares, equos, canes seu alia predicta animalia recipere, nutrire aut tenere recusent, statim ipse dux oves, boves, vaccas, blada diversi generis et alia bona mobilia eiusdem monasterii ad manus suas poni et recipi, distribui et consumi fecit et facit, adeo quod fere ipsorum grangie totaliter sunt deserte. Insuper dux ipse plures monachos dicti monasterii propria temeritate capi, ignominiose tractari et incarcerari fecit ac in compedibus ferreis detineri. Et demum ipse dux alia tot et tanta gravamina, oppressiones et violentias eidem monasterio et eius personis et bonis hactenus per se et suos intulit, et inferre continue non desistit, quod nisi eis per sedem apostolicam de oportuno remedio celeriter succurratur, ipsum monasterium verisimiliter ad destructionem quilibet vestrum prosequi valeat articulum etiam per alium inchoatum, quamvis idem inchoans nullo fuerit impedimento canonico prepeditus, quodque a data presentium sit vobis et unicuique vestrum in premissis omnibus et eorum singulis ceptis et non ceptis, presentibus et futuris per­petuata potestas et iurisdictio attributa, ut eo vigore eaque firmitate possitis in premissis omnibus ceptis et non ceptis, presentibus et futuris et pro predictis procedere, ac si predicta omnia et singula coram vobis cepta fuissent et iurisdictio vestra et cuiuslibet vestrum in predictis omnibus et singulis per citationem vel modum alium perpetuata ligitimum extitisset; constitutione predicta super conservatoribus et alia qualibet in contrarium edita non obstante, presentibus post biennium minime valituris. Datum Avinione XII. Kalendas Januarii anno tertio.

Theiner, Monum. Polon. I. 401. und Boczek, Codex dipl. Moraviae. VII. 128.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów